INCARNATIONE Christi (ab)

INCARNATIONE Christi (ab)
ab INCARNATIONE Christi
Annos numerandi rationem, primus invenit Dionys. Exiguus, qui Iustiniano im perante et cum Cassiodoro familiarissime Sec. VI. vixit. Cum enim Annorum series, in Canone B. Cyrilli ab Anno Diocletiani 153. incepta nihil aliud foret, quam eorundem Annorum Diocletianorum consecutio, indignum existimavit circulis sacris innectere impii Tyranni memoriam, satiusque duxit Annorum seriem, ab ipsa incarnatione Christi adhibere. Sed, cum is Cyclum suum ad Christi incarnationem accommodâsset, et primum eius Annum nominâsset eum, in quo Christus conceptus in utero erat; qui Dionysium sequuti sunt, videntes hominum vitam non a conceptione, sed ab ortu, vulgo putari, praetereaque animadvertentes, nativitatem Chrifti non longe abesse a fine Anni Iuliani, et circumcisionem ipsis Kal. Ianuarii celebrari, communi fere consensu constituêrunt, ut primus Christi Annus ab eius nativitate duceret exordium. Unde factum postea, ut aera communis invaluerit uno Anno inferior aerâ Dionysii, servato tamen toto Cyclo Dionysiano in caereris i. e. Lunâ, Sole, Literâ Dominicali et Indictione, solo excepto capite, quod observatum iam pridem Petav. de Doctr. Temp. l. 12. c. 2. et 3. alibique et Iacobo Grandamico de Die Nat. Chr. p. 84. Vide quoque P. Gassend. in Kal. Rom. c. 5. Factum id autem a Dionysio fuisse A. C. 527. cum post Iustinian. fAsti Consulares defecissent, notat ad hunc Annum Baron. Sed iam ante Paul. Diacon. h. e. ab Anno iam 492. ab Annis Dominicae, Incarnationis, Annos numerare coepisle, ipsa ait l. 17. Cessante iam Romanae Urbis Imperio, utilius aptiusque mihi videtur, ab annis Dominicae Incarnationis supputationis lincam deducere: ad eund. Ann. 492. Verum tum nondum publice haec ratio recepta. Vide hanc in rem plura apud C. Macr. in Hierol. et C. du Fresne in Gloss. in voce Annus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • NATIVITATE Christi (a) — a NATIVITATE Christi annos numerandi ratio, post Dionysium Exiguum invaluit. Cum enimis saeculô VI. cyclum suum ad Christi Incarnationem accommodâsset, primumque eius annum nominâsset illum, in quo Christus conceptus et natus erat; qui eum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Anno Domini Nostri Iesu Christi — Dionysius Exiguus begann die christliche Zeitrechnung Anno Domini. Anno Domini (lat. „im Jahre des Herrn“, Ablativ der Zeit, eigentlich übertragener Lokativ) oder vollständig Anno Domini Nostri Iesu Christi („im Jahre unseres Herrn Jesus… …   Deutsch Wikipedia

  • THEODORUS Raitensis — Monachus, idem cum presbytero Antiocheno, cuius meminerunt Gennadius de Vir. Ill. et Honor. Augustod. de Lunim. Eccl. Scripsit Libb. 15 quemque versibus mille constantem, de Incarnatione CHRISTI, contra Nestorium: quod opus periit. Saeculô 5.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Albrecht Meno Verpoorten — (auch: van der Poorten; * 13. Oktober 1672 in Gotha; † 3. Juni 1752 in Danzig) war ein deutscher Pädagoge und lutherischer Theologe. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Wirken 3 Werke …   Deutsch Wikipedia

  • Nestorianer — Nestorianer, Ketzerpartei der Morgenländischen Kirche, seit dem 5. Jahrh., genannt nach ihrem angesehensten Führer Nestorius, welcher aus Germanikia in Syrien gebürtig, von Theodor von Mopsuestia in Antiochien gebildet war u. später daselbst… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ANNI Gratiae — dicti quod a Natali Christi initium sumant, Ios. Scaliger in Canonibus Isagog. p. 275. ubi observat, Aethiopes aeram Martyrum dupliciter putare, aut ab annis expansis Diocletiani, aut a periodis Dionysianis: ab annis enim Diocleriani, abiectis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MAGNUM Mysterium — μέγα τῆς εὐσεβείας μυςτήριον, Incarnatio Domini nostri vocatur, 1 tim. c. 3 v. 16. h. e. μέγιςτον, maximum, ut Theophylactus exponit: allusione ad ritus Gentilium, ubi non Umina tantum quaedam μεγάλα dicta, seu magni Dii, et in ipsa Epheso μεγάλη …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Johannes Cassian — Johannes Cassianus Johannes Cassianus (auch: Johannes von Massilia; * um 360, Provinz Scythia minor (Dobrudscha)?; † um 435 in Massilia/Marseille) war christlicher Priester, Mönch, Abt und Schriftsteller. Sein Festtag nach römisch katholischer… …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes Cassianus — (auch: Johannes von Massilia; * um 360, Provinz Scythia minor (Dobrudscha)?; † um 435 in Massilia/Marseille) war christlicher Priester, Mönch ( Wüstenvater ), Abt und Schriftsteller. Sein Festtag nach römisch katholischer Ordnung ist der 23. Juli …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes von Marseille — Johannes Cassianus Johannes Cassianus (auch: Johannes von Massilia; * um 360, Provinz Scythia minor (Dobrudscha)?; † um 435 in Massilia/Marseille) war christlicher Priester, Mönch, Abt und Schriftsteller. Sein Festtag nach römisch katholischer… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”